- LEODO Salinarius
- LEODO Salinariusmunicipiolum est vel castellum in Sequanis, proximum Arlato Arley, amoenitate sitûs et salis fontibus celebre, vulgo Lion le Saulnier; ad amniculum, qui infraTinurtium in Ararim defertur. Hic moneta olim, â loco Leodonensis dicta, percutiebatur, teste Chifletio in Vesontine: ubi addit, Ledone apud Franciscanos signa marmorea praeclara atque adeo mirabilia conspici. Caldariarum sive ahenorum, in quibus aqua hoc in loco salsa decoquitur et in salem coalescit, mentio fit, in testam. Bernonis Abbatis Gigniacensis, ante Annos 760. apud Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.